라틴어 문장 검색

peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 64장2)
si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장8)
Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장3)
ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 12장2)
Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 17장4)
Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:2)
Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:2)
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:1)
Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:1)
50. Nos amovebimus penitus de balliis parentes Gerardi de Athyes, quod decetero nullam habeant balliam in Anglia, Engelardum de Cygony, Petrum et Gionem et Andream de Cancellis, Gionem de Cygony, Galfridum de Martinny et fratres ejus, Philippum Marc.
(Magna Carta 52:1)
Nam si quis erit qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue versari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 52:1)
etenim rem facilius totam accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos mihi ipse circumdedi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:6)
potes, si forte iuvabit, Cancellis primos inseruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 254)
pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur, ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION